monumenta.ch > Gregorius Magnus > bnfNAL2061.7 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 17
Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Cum dicit, parcet, generaliter omnes peccatores ostendit. Illis ergo parcitur qui in aliquo reatu detinentur. Parcet ergo et electis suis, qui licet sancta conversatione resplendeant, aliqua sibi tamen egent dimitti. Sed ne putaretur usque ad hoc tantum Dominum parcere, ut a tormentis debitis pauperes liberaret, addidit, animas pauperum salvas faciet; ut quibus dimittit peccata, eis et praemia futura concedat. Ipsi enim salvi fient, qui regnum Dei possidebunt. Unde nec istud potest congruere Salomoni, ut animas salvas faceret, quod soli Divinitati certum est convenire.