monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 16
Quia liberavit pauperem a potente, et inopem cui non erat adiutor. Causam reddit quare Domino Christo ab universis gentibus serviatur: quia pauperem, id est fidelem populum a potente diabolo liberavit, quem supra calumniatorem dixit; hunc alio loco fortem nominat, sicut est istud Evangelii: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem . Quae vocabula malitiam eius significant, non honorem, nefandam astutiam, non laudabilem principatum. Sequitur, et inopem cui non erat adiutor. Et hic subaudiendum est a communi liberavit. Inopem vero diximus plus esse quam pauperem, qui opem non habet vitae, nec sua praevalet facultate subsistere. Hos ergo liberavit Dominus Christus, dum veniens in hunc mundum diaboli iustissime pressit astutiam, et inopiae humani generis spiritua is affluentiae gratis dona concessit. Merito ergo subiunxit, cui non erat adiutor, quia humanum genus ad idolorum culturam exsecranda se superstitione contulerat. Et quid ab eis adiuvari poterat, quae vel sensum pecudum non habebant?