monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 15
Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Venit ad quartum membrum, ubi adorandum Dominum a cunctis gentibus dicit, et beneficia ipsius subter exponit. Per omnes reges, cunctas nos voluit intelligere nationes; quia nulla gens est quae in parte populi sui proprium non adoret auctorem. Et ideo ne tantum de regibus adverteres dictum, addidit, omnes gentes servient ei; scilicet quae per universum mundum et linguis dividuntur et patriis. Sic Donati perfidia noscitur esse convicta, qui localem putat Ecclesiam, quam per totum orbem constat esse diffusam. Et intuere quia dixit, reges adorabunt, qui putantur adorandi; gentes autem servire, quae terrenos dominos habere noscuntur.