monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 14
Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Tharsis, referente Patre Hieronymo (In Isai. cap. XXIX, vers. 1), interpretatur contemplatio; quod ad fideles referendum esse non dubium est, qui in divina contemplatione defixi sunt. Reges ergo Tharsis, id est dominatores vitiorum, dona offerunt Domino, quando ei probantur animo servire devoto. Insulae vero sunt, qui circumfluentia mundi vitia a suis corporibus excluserunt, nec dominatur in eis mare mundanum, quod perfidorum cordibus constat infusum. Insula enim dicta est, eo quod in salo sit posita. Ipsi sunt ergo puri pectoris munera, quae divinis altaribus offeruntur, ipsum sacrificium quod Dominus suaviter assumit oblatum. Sequitur, reges Arabum et Saba dona adducent. Arabia ponitur pro hominibus suavi et terrena se delectatione tractantibus. Nam sicut illa patria diversis aromatibus sensum narium mulcet, ita isti ad delectationes mollissimas illecebris saecularibus invitantur. Reges ergo Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subiiciunt disciplinae. Similiter Saba, unde Sabaei dicti sunt, quamvis corporali delectatione praevaleat, et iucundis odoribus sit referta, suaviora tamen conversi eius populi offerunt dona virtutum. Quod autem dicit, adducent, ad ipsos respicit offerendos; quia post adventum Domini pecudum sacrificia cessaverunt.