monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 13
Coram illo procident Aethiopes; et inimici eius terram lingent. Aethiopes peccatores populos debemus advertere; nam sicut illi teterrimo corio vestiuntur, ita animae delinquentium scelerum obscuritate tenebrantur. Ergo isti Aethiopes, qui sunt peccatores, ante illum procidunt, quando se poenitentiae humilitate prosternunt. Adiecit, et inimici eius terram lingent. Illos quibus est Domini miseratione parcendum, coram ipso dixit procidere. Isti autem Iudaei pertinaces inimici nominantur, qui in sua obstinatione mansuri sunt. Quae ergo illis est poena? Terram lingunt, id est terram sapiunt; hoc enim sapit unicuique quod lingit: quibus in modum serpentis humus est esca poenalis. Hoc ad humilitatem ipsius iuste dicimus esse referendum, quoniam qui Christum Deum credere noluerunt, tali ultione damnandi sunt.