monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 12
Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Dominabitur, dixit, cultu religionis latius innotescit utique Dominus Christus, de quo superiora canunt, et inferiora dictura sunt. Istud autem ad Salomonem filium David omnimodis non potest pertinere, qui tantum in gente Iudaea rex fuisse cognoscitur. Mare enim Oceanum debemus advertere, qui aream totius terrae (sicut quidam dicunt) limbo suo circumactus includit. Nam si maria ista nostratia velis intelligere, totius mundi ambitum, quem versus iste significat, non praevalebis advertere. Sequitur, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Pulchra quidem brevitas, sed ingentia nobis sacramenta profudit. A flumine, a Iordane dicit, unde per totum orbem terrarum saluberrima regula sacri baptismatis emanavit. Hoc autem per figuram periphrasis dictum est, id est per circuitum, totius mundi ambitum per maria fluviumque significans.