monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 11
Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. Nunc venit ad tertiam partem, in qua per ordinem describuntur, in ortu suo Dominus qualia quantaque praestiterit. Intelligamus ergo quod dixit: Orietur iustitia, quasi ante non fuerit, quae semper adoranda maiestate regnavit. Sed orietur dicit ex tempore sanctae incarnationis, quando erat partu Virginis nascitura. Iustitia enim Verbum Patris est, quod omnem creaturam et tempora fecit universa; de quo legitur: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit . Addidit, et abundantia pacis, donec extollatur luna; et hic quoque subaudiendum est, orietur. Abundantia ergo pacis est, dum religio Christianorum toto orbe dilatatur. Donec extollatur luna, dixit, id est quandiu protendatur et augeatur Ecclesia, aut constitutus praedestinatorum numerus compleatur.