monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.49 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 10
Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Hic ipsum mysterium gloriosae nativitatis exponitur. Nam Dominus ille virtutum ante cuius conspectum terra tremefacta concutitur, omnis creatura turbatur, cum non potest ullatenus sustineri, quando se mavult manifesta potestate cognosci, voluit leniter in utero virginali sine aliquo strepitu, tanquam pluvia in vellus agnae descendere; ut virtutem suam hinc magis ostenderet, si illam ineffabilem potentiam temperasset; sicut dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo . Sed consideremus tantae rei qualis similitudo sit posita. Vellera lanae sunt ovium, quae sic aquam recipiunt, ut nulla divisione rumpantur, et iterum sic reddunt, ut in suis integritatibus perseverent. Audite, si qui adhuc estis increduli, et pudeat hoc de summa Divinitate non credere, quod videtis minimas creaturas indicare. Sequitur, et sicut stillicidia stillantia super terram; scilicet quae in modum roris summa lenitate descendunt. Haec si pura mente consideres, haesitationem de partu Virginis non habebis. Illud enim ingens miraculum, ut sine aliqua dubitatione credi possit, exemplo duplici comprobavit. Hic Ambrosius ille quaedam Ecclesiae candela mirabili fulgore lampavit, dicens : Veni, Redemptor gentium, Ostende partum Virginis, Miretur omne saeculum, Talis decet partus Deum. Unde etiam beatissimi papae Leonis corusco similis sermo resplenduit. Ait enim (Epist. 10, ad Flaviam, cap. 2): Conceptus est quippe de Spiritu sancto intra uterum Virginis matris, quae illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Digni Patres, et pontificatus arce pollentes, quorum suavissima doctrina sermonum tantum valuit declarare miraculum .