monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 9
Et permanebit cum sole, et ante lunam, in saeculum saeculi. Hic honor sanctae incarnationis exponitur, quae permanet unita cum Verbo; sedet enim ad dexteram Patris, regnans in gloria sempiterna. Sol quippe legitur Verbum Patris, Filius Dei, qui Deus homo, unus ex duabus et in duabus naturis distinctis atque perfectis permanet Christus; de ipso enim dicturi sunt impii: Sol non ortus est nobis, et iustitiae lumen non luxit nobis . Sequitur, et ante lunam in saeculum saeculi; subaudiendum quod superius dixit, permanebit. Permanet vero Christus ante lunam, scilicet ante conspectum Ecclesiae, quem cordis semper luminibus contuetur. Luna enim Ecclesiae merito comparatur, quae nativum non habet splendorem, sed a sole certis modis suscipit lumen; quod astronomi inter alia diligenter exponunt. Mirum prorsus et altius stupendum tot siderum cursus, tam ingentium rerum arduas subtilesque mensuras munere Creatoris usque ad humanam potuisse pervenire notitiam. Sic ergo Ecclesia a vero illo Creatore mensurate suscepit lumen, quae modo persecutionibus videtur imminui, iterumque tranquillitate recepta, clarissimi luminis hilaritate completur. Nam quod dixit, in saeculum saeculi, tempus indicat omnino perpetuum, sicut legitur: Et regni eius non erit finis .