monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 8
In sua iustitia iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem. Hactenus optando locutus est, nunc veniens ad secundam partem prophetiae virtute, quae sint adventu Domini praestanda, diversarum parabolarum pulcherrima varietate commemorat. Nam cum superius dixerit Patri, in tua iustitia, nunc dicit de Filio, in sua iustitia; ut firmiter teneas nihil ibi esse aut discrepans aut divisum; sed quae est Patris, ipsa est et Filii sine dubitatione iustitia. Nam et aliter potest intelligi. Pauperes Christi saeculi istius iudicio esse probantur abiecti, dum et a testimoniis remoti sunt, et a consessu honorabili submoventur. Deus autem pauperes non in humana, sed in sua iustitia iudicabit, quia ipsos magis elegit, quos mortalitas superba despexit. Addidit quoque, populi, ubi subaudiendum est fidelis. Non enim quoscunque pauperes Dominus elegit, sed quales ipse dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Sequitur, et salvos faciet filios pauperum. Pauperes Christi sunt apostoli vel prophetae, qui mundi istius opulentiam electa Domini paupertate contempserunt, de quo scriptum est: Qui cum dives esset, pauper factus est propter nos . Quorum filii sunt populi Christiani; eorum enim praedicatione generati sunt, quibus docentibus credere meruerunt, sicut Apostolus dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis ; et iterum: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui . Hos ergo salvos faciet, quos filios apostolorum esse cognoverit. Adiecit, et humiliabit calumniatorem. Calumniatorem diabolum significat, superbum, crudelem, insatiabilem, malorum omnium principem. Discutiamus enim quare dictus est calumniator. K litteram iudices antiqui damnationibus affigebant; et quoniam crudelis impugnator condemnationibus favet alienis, K litterae militem calumniatorem appellare voluerunt. Calumniator itaque est qui innocentiam alienam in reatum nititur exquisita machinatione perducere; quod diabolo congrue videtur aptatum, qui humanum genus suis fraudibus tot saeculis probatur impetere Quid enim plus calumniosum quam auctorem esse criminum, et culturam sibi velle vindicare terrarum? Hunc enim spiritualem tyrannum humiliabit Dominus, quando illo cum perfidis damnato, fideles se viderint regnare cum Christo.