monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 7
Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam. Per montes significari frequenter diximus apostolos et prophetas, qui ad superna firmiter elevati coelesti gratiae proximantur. Isti ergo tales pacem, id est Christum suscipiant fideli populo praedicandum. Ipse est enim Domini populus qui ei credidit, et spirituali se conversatione tractavit. Sequitur, et colles iustitiam. Colles dicit inferiori gradu caeteros beatos, qui recte Domini videntur praedicare mandata. Nam et pacem (quod superius dixit) Dominum significat Salvatorem; et iustitiam, eum ipsum sine dubitatione designat; sicut et alibi legitur: Iustitia et pax osculatae sunt . Pax enim vere dicitur, quia per ipsum homo reconciliatus est Deo; Iustitia, quoniam orbem terrarum sub aequitate iudicabit, qui etiam diabolum per iustitiam magis quam potentiae virtute superavit.