monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 6
Iudicare populum tuum in tua iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Exponit causam quare petiverit Filio iudicium dari, scilicet, ut iudicet orbem terrarum per iustitiam Patris, quam tamen et Filii esse non dubium est. Nam ideo dicit Patri, in tua iustitia, ne quis ausu sacrilego discrepare sibimet in aliquo sanctam aestimet Trinitatem. Sequitur, et pauperes tuos in iudicio. Dicit etiam pauperes Patris, dum et Christi Domini esse declarentur; ut idem intelligatur in illa maiestate nihil potestatis esse divisum, sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia quae habet Pater mea sunt . Pauperes ergo Dei sunt qui, mundana superbia derelicta, humilitati se per omnia tradiderunt. Nam et si pauper superbiat, non est Dei pauper; et si locuples humilitatem diligat, non est saeculi dives. Voluntates enim talium sunt inspiciendae, non nomina.