monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 5
Deus, iudicium tuum Regi da, et iustitiam tuam Filio Regis. Cum dicitur, Deus, non videtur hoc nomen aliquam designasse personam; sed quoniam sequitur, da Filio, certissime Pater invocatus esse cognoscitur. Illud enim nomen relativum est, et hoc, quod non dicit, indicat; sicut servi appellatione sentitur et dominus. Scire autem debemus ad distinguendas declarandasque personas sanctae Trinitatis sola haec nomina posse sufficere. Nam cum dixeris, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, plenissime sanctae Trinitatis visus es declarasse personas. Haec enim nomina in sancta Trinitate sola sunt propria; caetera vero, id est natura, potestas, aeternitas, omnipotentia, et his similia probantur esse communia. Quapropter beatissimus propheta desiderio glorioso flammatus, petit a Patre iudicium dari Filio, quod sciebat esse venturum; sicut in Evangelio legitur: Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio . Iudicium enim dictum est quasi iuris dicium, id est quod in eo ius dicatur. Et ut veracissima probaretur esse petitio, eadem iterum sequenti commate geminavit. Hoc est enim quod dicit, et iustitiam tuam Filio Regis, quod superius ait: Iudicium tuum Regi da. Quod in Scripturis divinis ad exprimendam causam frequenter invenis esse repetitum; sicut est illud: Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos ; et illud: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum . Nam et sequens versus eodem modo depromitur. Quae figura dicitur epimone, id est repetitio crebra sententiae, quoties una res ad inculcandam causam diversis sermonibus iteratur. Meminisse autem debemus, quotiescunque aut ipse Dominus Christus sibi petit dari, aut alter ut ei concedatur expostulat, naturam humanitatis evidenter ostendi. Caeterum Verbum omnipotens cum totum habeat Patris, nihil sibi indiget dari, sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia Patris mea sunt .