monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 3
Per totum psalmum propheta loquens, adventum significat Domini Salvatoris; in una eademque persona modo humanitatem eius, modo divinitatem alternis partibus evidenter ostendens. In prima parte verba facit ad Patrem, iudicium Filio petens ad populos iudicandos, quod tamen praedestinatum ante saecula esse cognoscitur. Secunda, in iudicio Domini filios pauperum dicit esse salvandos, et humiliandam diaboli sine dubitatione superbiam. Nam et ipsum quoque Virginis partum per quasdam similitudines mirabiliter cognoscitur indicare. Tertia parte refert quae bona contigerint de Spiritu sancto, et Maria Virgine, nato Domino Christo. Quarta ab omnibus regibus dicit adorandum, quia humanum genus a diaboli potestate liberavit. Quinta pronuntiat, quoniam humanis oculis visus, firmamentum fuit credentium, et provectus sine dubitatione iustorum. Sexta aeterno Domino totius mundi consensu laudes perhibet esse solvendas. Septima hymnum Domino Christo iucundissima devotione persolvit. Sic Novi Testamenti clarum manifestumque initium per huius psalmi seriem constat expressum.