monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 1
Salomon interpretatur pacificus. Quis est autem revera pacificus, nisi Dominus Christus, qui hominem diaboli versutia deceptum, ad Creatoris sui revocavit obsequium, fecitque colere salutis principem, qui sequebatur miserrimus mortis auctorem? Ipse enim Mediator Dei et hominum hodieque interpellat pro nobis; quem revera dicere nos recte pacificum ipsius verba testantur cum dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis . Sed pax ista non est quam bella disturbent, non est quam inquietudo ulla concutiat; sed imperturbata semper atque aeterna manens, nullius inimici contrarietate dissolvitur. Ipsa est de qua propheta dicit: Dabo vobis solatium verum, pacem super pacem.