monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 33
Cum totus hic psalmus gratiam Domini, quae gratis datur, summa intentione commendet, admonet etiam nos incarnationem Verbi, per quam salus humano generi provenit, felici vicinitate declarandam: more solis, qui proxima luce consurgens, roseam praemittit auroram; ut gratiam praeclari splendoris praeparatus possit oculus intueri. Patres enim nostri psalmorum numerum in Veteris ac Novi Testamenti sacramentis ita crediderunt esse dividendum, septem scilicet decadas ponentes in sabbatum, quod ad primam illam pertinet sine dubitatione culturam; octo vero nostro tempore deputantes, qui resurrectionem Domini per singulas hebdomadas die octava veneramur; et ideo per utramque supputationem Vetus et Novum Testamentum sacratus iste numerus dignoscitur continere psalmorum. Quod enim centum quinquaginta possunt in numero singulorum, hoc valent significare quindecim decades in ordine denariorum; eoque fit ut calculus iste psalmorum Novo et Veteri Testamento competenter aptetur. Sciendum est plane quod in prima parte Veteris Testamenti, et nova misceat sacramenta mysterii. Dici enim in septenario numero et passionem Domini Christi, et in octavo calculo multa ponit de Veteri Testamento, ut utrumque culturae nostrae convenire modis omnibus sentiatur. Meminisse autem debemus arithmeticam, vel alias disciplinas psalmos commemorare frequenter, quas in subsequentibus, prout fuerit opportunum, de ipsis perstrictim aliquid commemorare curabimus; ut quamvis breviter dicta, non tamen videantur esse praeterita. Tantum est ut astrologiam sacrilegam summa intentione fugiamus, quam etiam nobilium philosophorum iudicia damnaverunt. Quapropter praesenti operi terminum ponamus, quatenus et quies parumper adhibita lectoris reparet studium, et futura pars digesta psalmorum de significantia Novi Testamenti sumat competenter initium. Amen.