monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 31
Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. Sicut superius dixit: Psallam veritatem tuam in vasis psalmorum et cithara, significare volens animae corporisque virtutes, ita et labia cordis sui cantatura promisit. Nunc autem adiecit, linguam meditaturam esse iustitiam Dei, id est corporis sui substantiam, quae tunc plenissime laudes Domini meditabitur, quando regnum eius in illa resurrectione perceperit. Sed ut finem saeculi debuisses advertere, sequitur, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. Quod utique plenissime tunc fiet, quando a dextris iusti, et a sinistris impii fuerint collocati. Duobus enim modis confunduntur et reverentur inimici, quando aut hic poenitentiam gerunt, et se errasse cognoscunt; aut certe in adventu Salvatoris, dum illa quae fieri non credebant, suis oculis manifesta conspexerint. Tunc ergo securae exsultationis tempus est sanctis, quando iam locum dominationis impii non habebunt; et laetabuntur iusti, cum malorum omnium terminus advenerit, et bona Dominus sine fine concesserit, in qua Christianorum permanet indefecta petitio.