monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 30
Gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi: et anima mea quam redemisti. Labia, os interioris hominis dicit; habet enim et mens vocem suam, qua tacite clamat ad Dominum. Nam ut hoc spiritualiter intelligeres, adiecit, anima mea quam redemisti. Ipsa ergo gaudet in labiis suis internis, quae se redemptam esse cognoscit.