monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 28
Ego autem confitebor tibi in vasis psalmorum veritatem tuam. Cum Dominus fidelibus suis per exhortationes pias praemia aeterna promiserit, hic iam iustus ille generalis laetus veritatem se psallere confitetur, id est, quia Domini promissa comprenda sunt, dum nescit fallere, quod aeterna Veritas pollicetur. Pulchre autem definitum est psalmos vasa esse veritatis, quasi spiritualia dolia vinum Domini incorrupto sapore servantia.