monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6 > sectio 1 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 27
Et de abyssis terrae iterum reduxisti me; multiplicasti iustitiam tuam, et conversus exhortatus es me. Abyssos quidem legimus altitudines divini sensus, sicut in alio loco Psalmista dicit: Iudicia tua abyssus multa . Sed hic ideo terrae additum est, ut profundas mensuras et voragines debuisses intelligere peccatorum, unde se frequenter ad vitae gaudia revocatum esse profitetur. Sed advertamus quid sibi velit hoc quod iterum dicit. Iterum positum est pro frequenti, eo quod multipliciter aliquid iteretur. In sexto quippe psalmo auctoritatem secuti maiorum, diximus septem modis remissionem nobis Dominum concedere peccatorum. Primo per baptismum, secundo per martyrium, tertio per eleemosynas, quarto cum debitoribus nostris debita relaxamus, quinto per conversionem fratrum, sexto per abundantiam charitatis, septimo per poenitentiam. Forte adhuc et aliis remissionibus nostra fragilitas sublevatur. Sciendum tamen ideo iterum dictum, ut medicina eius frequentior indicetur. Nam quod dicit, multiplicasti iustitiam tuam, superiorem sensum probatur exponere: quia iustitiam suam multiplicat, quando nobis per diversas causas afflictionum subvenire dignatur. Iustitia enim Domini saepe dicitur, cum misericordiam facit, et iterum misericordia ipsius iustitia nuncupatur, quia sibi semper utrumque coniunctum est, sicut in centesimo psalmo legitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine . Sequitur, et conversus exhortatus es me. Hoc verbum quam paternum sit debemus advertere, ut famulos suos quamvis praemissa districtione castiget, tamen tristes permanere non patitur, dum Scripturarum divinarum eos sancto alloquio consolatur. Exhortatio, consolatio debet intelligi, quae animos componit, afflictionem relevat, et mentem sanat diversis languoribus sauciatam.