monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 26
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me. Quantas item sub admiratione legendum est, quasi innumerabiles passiones. Intende etiam quod dicit, ostendisti: quia fidelibus ad praesens duras tribulationes ostendit, et quamvis malae vel multae esse videantur, in bonum tamen recidunt, quia prodesse contendunt. Multas ergo quantitatem, malas indicant qualitatem. Sequitur, et conversus vivificasti me. Si naturam Verbi consideres, semper inconvertibilis, semper probatur immobilis; sed conversus dicit per tropologiam, id est converti me fecisti: quia distortus fueram lege peccati. Fidelium quippe tribulatio ducit ad vitam, sicut in Evangelio dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur .