monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 25
Quae fecisti magnalia! Deus, quis similis tibi? Postquam gratiam Creatoris et iustitiam eius usque in altissima dixit esse progressam, venit ad tertiam partem, ubi hymnica exsultatione concelebrat quantam iustitiam peccantibus ostenderit, et conversis iterum clementiam suae pietatis indulserit. Adam quippe inobedientem protinus paradisi voluptate privavit; latronem confitentem ad eius amoena velociter intromisit. Haec sunt magnalia quae Dominum fecisse testatur; quoniam et ad iudicandum singulariter fortis ostenditur, et ad liberandum nullus ei similis invenitur. Quae! cum admiratione legendum est, quia nullus comprehendere, nullus sufficit digne laudare. Magnalia enim a magnitudine vocitantur, quae stuporem humanis mentibus per suam videntur facere granditatem. Intulit quoque: Quis similis tibi? quia ex operibus suis cognoscitur singularis. Magnitudo siquidem facti, potentiam testatur auctoris.