monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 24
Omni quae ventura est: potentiam tuam et iustitiam tuam, Deus, usque in altissima. Omni quae ventura est, ad superioris versus extrema iungendum est, id est generationi. Et ne forsitan putares illis tantum denuntiandum fuisse brachium Domini, id est Dominum Christum, qui eodem tempore fuerunt, cum ille pro nobis incarnari dignatus est, addidit, quae ventura est, ut hanc praedicationem usque ad finem saeculi cognosceres esse faciendam. Sequitur, potentiam tuam et iustitam tuam, Deus; hic quoque reddendum est, donec annuntiem. Nam potentia ad gratiam incarnationis respicit, per quam hominem liberare dignatus est; iustitia ad iudicium, in quo Adam inobedienti mortem adduxisse cognoscitur. Nec moveat quod ordine praeposterato dicta sunt, cum hoc frequenter in Scripturis sanctis invenias. Usque in altissima vero illud declarat, quia utrumque mirabile, utrumque gloriosum est, reparatum hominem per gratiam, qui prius fuerat per iustitiam iure damnatus. Tendamus etiam intellectum usque in altissima, quia Deus homo sedet ad dexteram Patris, regnans cum eo et Spiritu sancto per infinita saecula saeculorum.