monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.37 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 23
Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me: donec annuntiem brachium tuum generationi. Apud Graecos duo nomina ista diversa sunt; senectam gravitatem vocant, senium aetatem finitimam. Sed quia Latinitas haec duo dissonantia sibi non habuit, hic aetates duae, quasi simili nomine nuncupantur, id est, senecta et senium. Sensus ergo talis est, ut quia se dixerat a iuventute sua doctum, ut solam Domini iustitiam praedicaret, nunc petit ut neque in matura, neque in senili aetate deseratur a Domino; quatenus eius fortitudine roboratus, usque ad finem suum laudes possit debitas explicare. Sed videamus aetates istae quibus sunt assignandae temporibus. Iuventus fuit Ecclesiae, quando Dominus crucifixus est Christus, quando martyrum turba dimicavit, et morientibus fidelibus Ecclesiae virtus apparuit. Senectam vero dicimus aetatem quae nunc agitur proxima fini, quando proficit fides, et per universas Ecclesias Dei populus augetur, cum mundi istius tempora fugitiva decrescant. Senium autem tempus illud occiduum intelligendum puto, quando et saevus ille tyrannus adveniet, et turba martyrum hanc vitam optato fine concludet. Sequitur, donec annuntiem brachium tuum generationi. Homo ille fidelis loquitur introductus, petens a Domino ut usque ad senectam et senium in Ecclesiae congregatione permaneat, donec brachium Patris, id est Dominum Salvatorem succedenti generationi hominum debeat praedicare, sicut legitur: Et brachium Domini cui revelatum est ? ut religio Christiana totius mundi devotione dilatetur, maxime cum in fine saeculi sanctorum praedestinatus numerus compleatur.