monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 22
Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Iuventutem diximus debere accipi ex quo coeperit homo ad divinam gratiam pervenire, quia tunc animae viribus firmus, tunc incipit esse robustus. Docuisti autem, sive ad libros pertinet divinos, sive ad infusam coelitus fidem. Et ne tantum hanc scientiam in primordiis crederes acquisitam, dicit, quod beatis mentibus solet accidere; et usque nunc, ut per spatia temporum eius doctrina crevisse videretur. Sequitur, pronuntiabo mirabilia tua. Utique mirabilia fuerunt, ut doceretur indoctus, ut ex perfido fieret devotus, ut ex peccatore iustissimus. Haec ergo se praedicaturum esse pronuntiat, quae in ipso fecerat divina clementia.