monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 21
Introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Potentiam homines aestimant per negotiationes acquirere, et in hoc mundo fieri praeminentes. Iste beatus, neglecto tali proposito, introire se dicit in potentiam Domini, id est ad regna coelestia, ubi revera pervenisse certa felicitas est. Introibo autem dixit, ut ostenderet Ierusalem supernam clausam perfidis, apertam esse fidelibus. Et quid ibi facturus sit subsequenter enarrat: Domine, memorabor iustitiae tuae solius; illo scilicet tempore cum agnos sequestrat ab haedis, cum totos gentium populos momentanea aequitate discernit, cum impios in gehennam, fideles mittit in requiem sempiternam. Tunc enim vere memor erit iustitiae solius Domini, quoniam eam et mirabilem, et singularem esse cognoscit.