monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 20
Os meum pronuntiavit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quia non cognovi negotiationes. Iustitia Patris Salvator est Dominus, quem se pronuntiaturum gentibus pollicetur. Et ne forte aliam crederes esse iustitiam, addidit salutare tuum. Quid enim aliud denuntiare potuit fidelis, nisi unde fides Christiana surrexit? unde Ecclesiae in toto orbe fertiles pullularunt? unde salus mundi gloriosa incarnatione provenit? Tota vero die (sicut saepe dictum est) continuum tempus ostendit. Sequitur, quia non cognovi negotiationes. Pars ista versus, nisi bene requiratur, recipere cognoscitur quaestinem. Nam si omnis negotiator omnino damnandus est, nec illi hanc poenam refugiunt, qui artes reliquas exercere noscuntur. Quid est enim aliud negotiatio, nisi quae possunt vilius constare , carius velle distrahere? Deinde in vitas Patrum Paphnutium illum sanctissimum virum per revelationem negotiatori legimus comparatum, et invenimus hodieque in Ecclesia Dei tractantes quidem mercimonia, sed summa fide pollentes. Actus enim pessimus, non res honesta damnatur; sicut et divitem legimus non introire in regnum coelorum, cum tamen Iob, Abraham, Isaac, Iacob, patriarchae facultatibus quoque fuerint affluentes. Nogotiatores ergo illi abominabiles aestimantur, qui iustitiam Domini minime considerantes, per immoderatum pecuniae ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis onerando quam pretiis. Tales Dominus eiecit de templo dicens: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis, speluncam latronum . Ergo sensus iste taliter complectendus est, ut putamus: Os meum pronuntiavit iustitiam tuam, quia non cognovi negotiationes, illas scilicet quae malis actibus inquinantur.