monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 19
Ego autem semper in te sperabo, et adiiciam super omnem laudem tuam. Decursa emendatione, quam peccatoribus deprecatus est accidere, ad suam delectationem bonumque convertitur; ut sicut illi de divina potentia desperabant, ita iste sperare se semper dicat in Domino. Quae figura dicitur syncrisis, id est collatio, quando quis meliorem causam suam quam adversarii esse demonstrat. Sequitur, et adiiciam super omnem laudem tuam. Hoc plane nisi diligentius intueamur obscurum est. Nam quamvis divinis laudibus nihil possit adiici, quando augmentum non recipit admiranda perfectio, tamen est quod ab hominibus possit nova praedicatione celebrari. Nam cum dixero Verbum Patris fecisse coelum et terram et omnia quae in eis sunt, perfecta Dominum devotione laudavi. Sed cum adiunxero incarnatum esse pro salute cunctorum, adieci cumulum laudibus plenis. Sic enim inferiora testantur, quod ista laudis adiectio ad incarnationem omnipotentis Verbi absolute pertineat.