monumenta.ch > Hieronymus > csg48.36 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 18
Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi. Venit ad increpationes saluberrimas, quales catholica facere consuevit Ecclesia. Confundantur enim dicit, cum tua viderint disposita non mutari. Deficiant detrahentes animae meae, id est obloquentes inaniter, qui institutum rectum mordacibus derogationibus solent oblatrare. Admonet enim tales patientiae virtute superari, quos tantum praecepit sustinere, ut ipsi magis in suis oblocutionibus deficere videantur; quatenus saltem cessent sua nimietate fatigati, si nequeant desinere ratione convicti. Sequitur, operiantur confusione et pudore. Pulcherrimis verbis depingitur iniquorum ventura correctio. Operiantur dixit, quasi quodam velo roseo verecundiae eorum facies obtegantur; quod solet accidere his qui actiones pristinas vita meliore condemnant. Addidit, qui quaerunt mala mihi, sicut illa mulier periclitanti Iob proprio viro dicebat: Dic verbum in Deum, et morere (Iob II, 9). Quod pravi solent facere suasores, qui blandimento salutis carneae occulto vulnere animas videntur impetere.