monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 17
Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in adiutorium meum respice. Humana putat infirmitas elongare Deum, quando ei venire tardat auxilium. Ille enim nec motu progreditur, nec de loco ad locum transfertur; sed omnia ineffabiliter replens, universa voluntatis suae virtutibus administrat. Petit ergo ne gratia eius ab ipso discedat, et gravioribus iniquorum exponatur insidiis. Addidit, Deus, in adiutorium meum respice. Quia se noverat affligendum, orat ut per adiutorium Domini ei digna patientia tribuatur. Nam quem ille adiuvat, malorum contritione non deficit; sed tunc spe potius erigitur, quando tribulationum fasce praegravatur.