monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 16
Dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat eum. Hoc est quod vir ille fidelissimus sive in afflictionibus positus, sive in senili aetate metuebat. Hostes enim carnales mundana potius contuentes, cum viderint hominem crebra calamitate fatigatum, credunt a Deo desertum, qui divinam putant gratiam in solis corporeis viribus constitutam. Persequimini eum, dixerunt, quia fugere non poterat. Comprehendite, quia reluctari violentissimis non valebat. Ex eo enim a Domino derelictum arbitrati sunt, quia eum truculentiae suae traditum esse senserunt. Quod quidam et Domino Salvatori applicandum esse putaverunt. Sed decentior ordo est dictionis: ne personam quam in medium deduximus, incongrua subito varietate mutemus. Sequitur, quia non est qui eripiat eum. Dementes prorsus, qui hoc aestimabant potius quod videbant, quasi Deus deserat praemiis, quos exponit iniuriis, et non magis coronare velit, quos probari debere permittit. Sic deliberat qui ad oculum iudicat. Negavit praesentem Dominum qui fidelibus suis visuale venire non putavit auxilium, dum credidit non existere quem arbitrabatur humanis conspectibus non adesse.