monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 15
Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum. Redditur causa cur ad subveniendum pietas Domini debeat provocari: quoniam debilitate captata insidiantium fervor accensus est, dum credunt facile decipi, a quo non potest defectis viribus obviari. Et ne crederentur leves inimici animae suae, dicit adversus eos qui custodiebant eum, ad decipiendi scilicet studium, non ad salutis votum. Sequitur, consilium fecerunt in unum. Truculentior semper est inimicorum adunata collectio, et quod non dividitur, gravius uno fasce portatur. Nam cuiusmodi sit istud consilium subsequenter exponit: ait enim: