monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 14
Ne proiicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Venit ad secundam partem, in qua vehementius supplicat ne tempore senectutis suae proiiciatur a Domino, quando fessa virtus corporis plus indiget adiuvari. Sed hanc senectutem non solum aetatem finitimam debemus accipere, sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Hoc enim significat, cum defecerit virtus mea, id est quando patientiae firmitas quassata mollescit, nec sustinere potest viribus suis onus tribulationis impositum. Tunc ergo se petit non debere derelinqui, quia cum ipso totum poterat sustinere.