monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 13
Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare gloriam tuam, tota die magnificentiam tuam. Dixit hactenus humano generi quam diversa beneficia contulisset, nunc quoque et hoc petit a Domino, ut possit ei gratias agere competenter. Nam si ille os nostrum non repleat, nec lingua movetur, nec desideria honesta flammantur. Magna (si consideremus) nostra felicitas est totum petere, nec petendo semper horrere. Creator noster inde magis offenditur, si a pia supplicationis importunitate cessetur. Sequitur causa cur repleri desideraverit os suum laudibus Christi, scilicet, ut possim cantare gloriam tuam. Gloria est multorum ore celebrata laudatio. Sed huic bono addidit perpetuitatem; nam cum ponit, tota die, nunquid noctibus a laudibus Domini dicit esse cessandum, maxime cum se illo tempore laudibus Domini catholica consoletur Ecclesia? Tunc enim vespertini, tunc nocturni, tunc matutini peraguntur, cum populus fidelis invigilat. Sed dicendo diem, conclusit et noctem; sicut et in Genesi legitur: Factum est vespere, et factum est mane dies unus . Quae figura dicitur synecdoche, id est a parte totum. Magnificentiam vero dicit, quia magna praestitit, ut aurem suam ad humilem inclinaret, ut protegeret periclitantem, ut eriperet de manu peccatoris, ut eam confirmaret ex utero, et de ventre matris protegere decrevisset. Sic uno magnificentiae nomine praedictorum beneficiorum laus cuncta conclusa est.