monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 12
Tanquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis. Prodigium in hoc saeculo fit fidelis, quando alia sectatur quam potest amare peccantium multitudo: quaerunt illi divitias, iste pauperiem; quaerunt illi epulationes, iste ieiunia; quaerunt denique illi gaudia, iste tristitiam. Quemadmodum ergo non potest videri prodigium, qui se contra multorum cognoscitur tractare consensum? Hoc est quod oratores humile causae genus esse dixerunt, quod sic contemptibile creditur, ut portentum potius aestimetur. Sed negligendae sunt humanae imputationes, quando divinae nobis probantur favere virtutes. Caducum est enim omne contrarium, ubi adiutor probatur esse fortissimus. Sed cum dicit, adiutor, admonet ut, Dei gratia suffragante, nos quoque ad bonum niti et contendere debeamus, ne divinis beneficiis inveniamur adversi.