monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 11
In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus: in te cantatio mea semper. Hunc versum paulo sollicitius perscrutemur, ne nobis aliqua obviare possit absurditas. Dixit enim: Spes mea a iuventute mea. Nunquid confirmatio eius in Deum esse potuit, quando in materno utero nulla fultus ratione vegetatus est, maxime cum legatur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea ? Sed hic uterum sanctae matris Ecclesiae debemus accipere, ubi primum fidei rudimento concipimur, deinde ex aqua et Spiritu sancto generamur. Tunc enim confirmatio nostra potest esse Dominus, quando ad eum fidei munere venerimus. Addidit, tu es protector meus; utique, quoniam adversus diaboli nequitias ipse nos protegit ac defendit; et in hoc mundo praestat evadere, ne peccatis possimus onerantibus interire. Sequitur retributio praemiorum, ut sicut semper beneficia, ita et psalmodia debeat esse continua. Nam si tempus a muneribus non vacat, quare se quispiam ab eius glorificatione suspendat? Significat enim et praesens saeculum et futurum. Hic enim illi pro liberatione cantamus, ibi autem gratias pro aeterna remuneratione peragimus. Ita fit ut Dominus laudari semper debeat, quia continuum est omne quod praestat.