monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 10
Quoniam tu es patientia mea, Domine; spes mea a iuventute mea. Dicit quapropter de manu peccatoris eripi debuisset; scilicet, quia patientia ipsius Dominus erat; ut cum ad ipsum intenderet, et per eum se salvandum crederet, omnia libenti animo sustineret. Patientia est enim honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria et diuturna perpessio. Sequitur, spes mea a iuventute mea. Praemisit patientiam, et spes eius digne secuta est; sicuti et Apostolus dicit: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem . Prius est enim, ut cum Dei gratia per patientiam probemur, et tunc illam fructuosam spem, ipso donante, habere merebimur. Nam quod addidit, a iuventute mea, illam aetatem significat in qua Domino credidit. Nam quocunque tempore ad ipsum veniatur, merito iuventus nostra dicitur, quia in ipsa plenissimo robore solidamur. Sive illud, a iuventute mea, significat ex quo coepit contra diaboli pugnare versutias. Ipsa enim aetas est quae ad certamen dirigitur, et ad colluctationes arduas aptissima vivacitate praeparatur.