monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 9
Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui. Clamat homo ille generalis (quia captivus fuerat lege peccati: sed per divinam gratiam se confidebat absolvi) ut eripiatur a potestate noxia peccatoris, qui semper illud affectat facere quod nec divinae legi, nec aequitati certum est convenire. Sed quia peccatorem universaliter dixerat, nunc eum partibus duabus exponit dicens: De manu contra legem agentis et iniqui. Contra legem agit qui accepta lege facit contra regulas mandatorum: ut sunt Iudaei, qui inter reliquas gentes legem suscepisse noscuntur. Iniqui vero sunt pagani, quamvis et Iudaei, qui nulla Domini lege refrenantur, sed more ferarum faciunt quodcunque libuerit. Sic omnem peccatorem duabus his partibus probatur amplexus. Ita et Apostolus loquitur de genere utroque peccantium: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur .