monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 8
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. Potest aliquos, nisi bene inspiciatur, offendere, quod supra protectionem divinam munitum locum noscitur addidisse: quasi vero locus defendat, quem virtus superna non vindicat. Sed prima sententia rogat ut ab inimicis spiritualibus eius anima protegatur; deinde petit etiam corporis sospitatem, quae ab inimicorum telis ac gladiis loco munitissimo vindicatur. Metaphora a castellis tracta, quia tunc adversarios evadimus, quando locis munitissimis vindicamur. Sed locus iste divina protectio est, sicut in alio psalmo dicit: Sub umbra alarum tuarum protege me . Quando enim cum Christo sumus, nullas diaboli insidias formidamus; quoniam fraudatur nequissimus ille proprio voto, ubi est divina defensio. Et vide sua suis quam pulchre sunt reddita. Firmamentum pertinet ad protectorem; refugium ad locum munitum. Quae duo merito sibi a Domino venire credidit, quia nihil suis viribus applicavit. Aestimo hic et aliud sentiendum, ut firmamentum in hoc saeculo Dominus dicatur, ubi et patientia quaeritur; refugium in illa beatitudine aeterna ubi iam aliquod periculum non timetur.