monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 7
In tua iustitia libera me, et eripe me. inclina aurem tuam ad me, et libera me. Cum dicit: In tua iustitia, misericordiam petit divinam: illius quippe est iustitiae parcere supplicanti. Sic enim aequitati ipsius placitum est homini remittere, qui sua noscitur facta damnare. Libera ab imminentibus periculis dicit; eripe a potestate diaboli, ne cum eo sub aeternitate damnetur. Cum enim dicit, inclina, humilem se iacere profitetur: quia nisi divina gratia ad hominem se liberandum inclinaverit, ad illam misericordiam suis meritis non potest pervenire quam cupit. Non est enim cuiusquam meritum, quod ad illum attingat, nisi ipse misericors ad peccatores pronus adveniat.