monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 6
Deus, in te speravi; Domine, non confundar in aeternum. Hic iterum hypothetici syllogismi facies nobis decora subridet eo modo. Si, Deus, in te speravi, Domine, non confundar in aeternum: attamen, Deus, in te speravi; igitur non confundar in aeternum. Nunc quae sequuntur, Domino iuvante, tractemus. Eligitur quidam fidelium, qui et primis temporibus fuit, et in praesenti esse non desinit, et usque ad finem saeculi perfecta in Domino mentis soliditate consistit. Hic totam spem suam in Domino ponens, gratiae nobis divinae sacramenta commendat, ne false in nobis praesumentes, muneris eius prosperitate vacuemur. Intelligamus quid est, quod se petit non confundi in aeternum; scilicet in illa iudicii retributione ubi confundi omnino poenale est. Hic enim frequenter prospere confundimur, quando a pessima intentione revocamur, et in bonam partem traducti probabiliter erubescimus, qui pridem de nostro scelere gaudebamus. Praemisit ergo causam quare confundi non debeat in aeternum, scilicet quoniam speravit in Domino.