monumenta.ch > Hieronymus > csg48.36 > sectio 18 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 2
David et psalmus assidua iteratione notissima sunt. Quod autem dicit, filiorum Ionadab, et priorum captivorum, virtutem psalmi per historicas causas insinuat, in vestibulo monens, quod in penetralibus inquiratur. Ieremias enim propheta refert Ionadab fuisse Dei sacerdotem, qui filiis suis praecepit in templo degere, et probabili se sobrietate tractare; quod eos constat fecisse, et obedientiae suae apud Deum magnam gratiam comperisse; qui nunc pro fidelibus ac devotis ponuntur. Nam et ipsum nomen indicat causam. Ionadab quippe interpretatur Domini spontaneus, id est, qui Deo incoacto desiderio serviebat, sicut scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi . Sequitur, et priorum captivorum. Hanc historiam Regum textus enarrat. Nam cum Israeliticus populus divina mandata contemneret, primae, secundae, et tertiae captivitati decretus fuerat subiacere. Sed ut agnoscens ad supplicationem Domini correcta mente remearet, antequam prima captivitas proveniret, per prophetam eis hoc malum denuntiavit esse venturum. Sed illi consueta nequitia in sua obstinatione manserunt. Isti ergo nunc in loco contumacium ponuntur, qui frequenter admoniti corrigere noluerunt. Commonemur ergo in hoc titulo ut devotionem habeamus filiorum Ionadab, non contumaciam Iudaeorum, qui captivi esse meruerunt. Psalmus enim totus ad hominem pertinet fidelem qui mundi spem renuens, in Domino pura devotione confisus est: gratiam divinitatis tota nobis intentione commendans, per quam peccatorum nostrorum nexibus possimus absolvi.