monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 69, 9
Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Postquam de persequentium iniquitate et conversione locutus est, secunda positione deprecatur ut exsultent et laetentur omnes qui diligunt Dominum Christum. Illis enim confusio et verecundia, istis exsultatio et laetitia perennis optatur; sicut in Evangelio Dominus dicit: Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam . Sed hunc veracis laetitiae modum competenter insinuat. Dicendo enim, in te, fatetur caducam esse laetitiam quae humana praesumptione gloriatur. Adiunctum est, omnes qui quaerunt te, Domine, non suis viribus, sed tua pietate requisiti. Nam ut te quaereret genus humanum, tu illud de coelo prospiciens misericorditer inquisisti; ipse enim ad nos venit, ut ad illum redire mereremur. Isti tamen qui Dominum quaerunt, quid debeant dicere salutariter admonentur, id est, dicant semper: Magnificetur Dominus. Semper, continuum tempus ostendit, quia nunquam debet a laude Domini cessari. Et ut nobis sensus ipse manifestius elucescat, verborum ordo reddendus est; hoc est: Dicant semper qui diligunt salutare tuum: Magnificetur Dominus. Intelligamus hoc verbum ab humana consuetudine fuisse mutuatum. Magnificatur enim ille qui laudibus crescit, qui bona opinione grandescit. Caeterum Deus non habet incrementum, quia ipse in se totus, singularis, et ineffabilis intelligitur plenitudo; nec aliunde potest crescere, qui consuevit creaturis omnibus incrementa praestare. Sed magnificando, nos inde proficimus, et cum laudes Deo sancta mente persolvimus, nostra conscientia semper augetur.