monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 69, 6
Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Pia confessio initium sumit a Domino, unde novit periclitantibus venire praesidium. Et ut aerumnas suas beatissimorum martyrum coetus ostenderet, dicit, in adiutorium meum intende. Tunc enim adiutorium poscimus, quando periculis subiacemus; ut aliquo remedio sublevati, calamitates diversarum possimus vincern passionum. Intende, dicit, propitius respice; quia omnia Dominus, etiam cum non rogatur, agnoscit. Sed mos iste periclitantium est, ut ita liberari credant, si se a Domino respici posse cognoscant. Et ne longius protraheretur beneficium quod sciebat venturum esse, adiecit: Domine, ad adiuvandum me festina. Sic dicitur, festina, quasi misericordia divina tardaret, et per moram adventus eius fierent tormenta graviora. Festina ergo dicit Domino, qui festinabat de huius saeculi clade liberari. Nam illi coniuncta est voluntas et accelerata perfectio, dum omnia Creatori serviunt, quoniam eius imperio cuncta famulantur. Sic in uno versiculo multa conclusa sunt. Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rota tio, cum ea quae latius sentienda sunt, breviter explicantur. Sed non sequendus in omnibus generaliter hunc locum facundissimus Cassianus (in decima collatione plurima de eius utilitate disserens) tanto honore concelebrat, ut quidquid monachi assumpserint, sine huius versiculi trina iteratione non inchoent. Quem repetita saepius laude congeminans, nimis utilem probat esse eius memoriam.