monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 45
Audivimus psalmum coelesti dispensatione mirabilem, ubi quanta est in divinitate potestas, tanta in humanitate constat humilitas. Assumpsit sanctum Verbum naturam nostrae imbecillitatis, sicut titulus ait: Pro his qui commutabuntur; ut per indebitam mortem suam liberaret nos a morte iustissima. Intravit erebi claustra, ut panderentur inferna. Victus est interitus Salvatoris adventu, et perpetuas tenebras iure perdidit, postquam aeternum lumen accepit. Debellavit diabolum per humanam naturam, quam tenebat obnoxiam; et per imbecillitatem carnis superatus est fortis, quando supra universas rationabiles creaturas extulit quod omnibus spiritualibus infirmius fuit. Cui enim dixit angelorum, sicut Apostolus ait, Sede a dextris meis ? Nam quaelibet alia natura non est unita Christo, sed sola carnis nostrae glorificata susceptio. Revera omnipotens, revera misericors, qui damnata beavit, perdita restituit, obnoxia liberavit, miserias nostras a nobis fecit alienas, et praestitit hominem per suam mortem vivere, quem creatum immortalem diabolus fecerat interire. Concede, omnipotens Deus, ut qui pro nobis carne dignatus es pati, dones nobis quod coronare digneris.