monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 43
Et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. Terminum psalmi istius promissio beata concludit; sed quantum grande est praemium, tantum adhibere intelligentiae debemus adnisum. Semen hic operam sanctam, non carnis progeniem debemus accipere. Nam illos reprobatos constat esse, qui se ex Abrahae descendere gloriabantur origine, quibus dictum est a Domino: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae fecissetis . Quod si semen bonos actus, ut in multis locis dictum est, velimus advertere, integra nobis poterit constare sententia. Nam quicunque imitatores eorum sunt, qui Deo factorum probitate placuerunt, ipsi possidebunt futuram terram, quae nullo iam fine mutanda est; regnum scilicet Domini, quod sanctis suis fideliter pollicetur. Et ne forsitan semen istud detraheres ad carnis originem, unde Iudaei maxime gloriantur, praeceptum addidit generale: Et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. Ipsum est enim quod superius dixit, semen servorum, quod hic, qui diligunt nomen eius. Inhabitabunt in ea, dixit, perpetua felicitate potientur. Terra, quae iam non spinas tribulosque producit, quae homines labore non pascit, quae venena non parturit, quae nunquam suos incolas perdit, quae non vicissim sole atque astris, sed quod est felicius, iugiter de proprio auctore lucebit. Et nota quod ordine suo psalmus iste conclusus est. Primum quod ex persona Domini Christi prolatus est. Deinde inchoavit ab oratione. Tertio passionis dominicae gesta memoravit. Quarto verbis Evangelii assona veritate consensit. Quinto in spe fidelis populi dicta conclusit. Sic quartus iste psalmus est qui passionem Domini praedicta lege prophetavit.