monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 42
Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Iudae; et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam. Quale opus sit Domini in Ecclesiae suae constructione, ex laudum ipsarum magnitudine potenter advertitur, quando coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, laudare Dominum commonentur, quia salvam faciet Sion, quae hic multis persecutionibus, multis fatigatur angustiis. Sion enim Ierosolymitano templo cohaeret, parvus omnino colliculus, sed nominis qualitate grandescens; significat enim speculationem, qua sola respicitur Deus, in qua diriguntur corda fidelium, et omnium creaturarum rationabilium una felicitas, si Dominum contemplentur auctorem. Aedificatae sunt enim civitates Iudae, quando Ecclesia catholica per humilitatem piam toto orbe diffusa est. Non enim in aedificiis parietum gaudet Dominus, qui sunt utique vetustate perituri; sed fidelium devotione, hoc est lapidibus vivis, unde Ierusalem futura construitur. Et bene dictum est, civitates Iudae, id est Domini Salvatoris, qui ex origine Iudae carnis propagatione descendit; sicut de ipso legitur: Vicit Leo de tribu Iuda . Sed ne tantum civitates, non etiam habitationes futuras adverteres, dicit, et inhabitabunt ibi; quod est proprie fidelium inhabitare, ubi constanter mentis puritate versantur. Hanc autem Ecclesiam hic habitant Christiani. Haereditate vero acquirent eam, quando ad Ierusalem illam aeternam Domini miseratione pervenerint. Haereditas enim ipsa est quae, sicut iam dictum est, non morte, sed testatore in aeternum vivente praestabitur.