monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 111 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 41
Laudent eum coeli et terra, mare et omnio quae in eis sunt. Datur magnarum rerum brevis et absoluta sententia, ut in coeli commemoratione omnia eum debeant laudare coelestia, terrae quoque terrestria, maris universa natantia. Et ut fieret perfecta conclusio, dictum est, et omnia quae in eis sunt. Sic ad Domini laudes invitatur quidquid creaturarum esse cognoscitur; sic et Apostolus complectitur dicens: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris