monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 40
Quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non sprevit. Exaudiri quidem pauperes gratanter audimus; sed qui sint isti pauperes diligentius inquiramus. Pauperes sunt Christi, sicut saepe diximus, qui mundi istius divitias voluptatesque despiciunt, et eligunt indigentiam humanarum rerum, ut spiritualibus epulis farciantur. Hos exaudiri dicit Dominus Christus, qui indigentia mundi repleti sunt, et tanquam si totum possideant, sic paupertatis suae securitate laetantur; sicut Apostolus monet: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes . Nam quod dicit, et vinctos suos non sprevit, omnes quidem communiter vincti sumus lege peccati, et quibusdam compedibus irretiti, quia desideria humana perquirimus. Sed Dominus vinctos suos non spernit, id est qui eius legibus vinciuntur. Ipsos enim liberat a laqueis carnalibus, quos suis regulis connexos agnoverit.