monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 39
Videant pauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra. Postquam dixit plus esse sacrificia laudis quam pecudum immolationes, convertitur ad pauperes, commonens ut debeant laetari, quando iam non in solis facultatibus oblatio posita est, sed in mentis affectu, ubi et pauper potest esse ditissimus. Nolite ergo, divites, gloriari, qui potestis habere vitulos cornua producentes et ungulas, quia Deus ista respuit, et mundissimum cor requirit, quod illi magis habent qui divitias vestras obnoxia mente non quaerunt. Sequitur, quaerite Deum, et vivet anima vestra. Pauperes monet ut escam mentis quaerant, non corporis, et illum panem desiderent angelorum, unde potius anima saginetur. Respiciamus quod dicit, vivet anima vestra, dum et peccatorum vivat anima. Sed illud proprie vivere dicimus, quod in beatitudinis iucunditate consistit. Illud autem licet vivat, mori iuste putamus, quod perpetua tristitia et gravissimis doloribus oneratur.